508
16
Horrendus Draco sylvam incolit.
Summè venenosus, huic nihil deest:
Cum videt radios Solis, & lucidum ignem
Tunc diffundit suum venenum & volat tam monstrosè
Vi nullum vivens animal ante illud subsistat,
Vt neque Basiliscus ipse ei par sit
Qui illum sapienter occidere norit,
Hic evadet ex omnibus periculis.
Omnes venae & colores in eius morte augentur.
Et fit ex suo veneno summa medicina.
Suum venenum subito consumit,
Devorat enim propriam venenatam caudam,
Haec omnia in se ipso perficere cogitur.
Et laudabile balsamum inde ex illo fluit,
Hos vires tandem conspicient,
Et mirè omnes sapientes super his gaudebunt.
Hoc