508
22
Nvnc audite mirabile factum,
Magna enim vos docebo,
Qualiter Rex se super omne genus efferat,
Et audite quid nobilis sylvarum dominus dicat,
Hostes meos omnes superavi & vici,
Venenosumque draconem pedibus meis subegi,
Sum Rex eximius & dives in terris,
Menemo superior natus
Nec artibus, nec natura.
Ab omni vivente creatura:
Omnia enim facio quae homo cupit,
Do potestatem, salutem durabilem,
Insuper & aurum, argentum, gemmas, pretiososque lapillos,
Omnemque medicinam maximam & minimam.
In primis enim eram genere ignobili,
Antequam tam sublimi loco natus & constitutus essem.
Et quod ad tantùm fastigium de venerim,
Hoc mihi Dei, & naturae beneficio datum est.
Quodque ex pessimo sit factum optimum,
Et ad tantum gradum evectum sit
Nempe ad statum regium,
Hinc mihi Hermes nomen sylvarum domini tribuit.
Domi¬