508
24
OMnes fabulae haec nobis narrant,
Vt Salamandra oriatur ex igne,
In quo suum habeat cibum & vitam,
Quae ipsi natura dedit:
Habitat autem in monte profundo,
Ante quem multi ignes incenduntur.
Vnus, altero minor,
In quo se Salamandra lavat;
Tertius major, quarius clarissimus omnium:
His omnes Salamandra lustrat & in ipsis mundatur:
Hinc ad suam properat foveam
Et in ipso itinere capitur & confoditur,
Ita ut moriatur & vitam cum sanguine emittat,
Hoc quidem ipsi undiquaque in bonum cedit,
Vitam perennem suo sanguine lucratur,
Nec ulla morte post hac perire potest.
Sic sanguis ipsius pretiosissima est medicina in terris,
Et ipsi par non reperitur:
Omnem enim morbum sanguis eius propellit
In omnibus metallis corporibusque animalium & hominum.
Hinc Sapientes suam hauserunt Scientiam.
Et per hoc ad coeleste donum pervenerunt,
Quod Lapis Philosophorum dicitur,
Cui totius Orbis vires sunt inditae.
Hec nobis Philosophi mera ex benevolentia donant
Vt eorum perpetuo reminiscamur.
Sala¬