508
26
SEnex Pater ex Israel venit,
Qui habet unicum tantum filium.
Quem diligit ex toto corde:
Huic praescribit dolorem cum dolore
Ac si ductor filium unicum ducere
Quocumque locorum cuperet aut vellet;
Ductor dixit filio his verbis,
Veni huc, ducam te ad omnia loca,
In summum altissimi montis cacumen,
Vt discas omnes mundi scientias;
Vt magnitudinem mundi & maris perspicias,
Et inde magnam voluptatem capias,
Ad summum enim te provebam,
Et vsque ad altissimas coeli fores.
Filius verbis ductoris paruit,
Cùm illeque simul ascendit,
Thronum coelestem inspexit,
Qui erat supra modum splendidus.
His igitur omnibus visis,
Cum gemitibus patris sui memor,
Misertus est magnae miseriae Patris,
Ideo ad sinum ejus reverti constituit.
Pater,