283
Generatio¬
nis & mix¬
tionis inex¬
tricabiles
sunt viae.
Qua ratione
Alchymia
probet filium
esse in diui¬
nis.
12
Alchymista
etiam haec ambo contemporanea & coaetanea,
quod calidum istud innatum absque suo humido
esse & persistere nequit: non potest autem persiste¬
re propter radicales & essentiales vniones, quas
cum humido suo, ab origine contraxit, alioquin
mancum quid & valdè inperfectum fuisset ca¬
lidum istud, si vita siue humiditas radicalis &
primigenia, in ipso creationis instanti & mo¬
mento connexa illi non esset.
Eget calidum innatum humido primigenio
suo, tanquam pater filio vt nomine patris frui
queat: nam calidum istud nequit esse innatum,
quin indissolubili vinculo humidum primigenium
sibi connexum habeat. Si haec ita sint, vt vere
sunt in hac rerum vnica substantia, vndenam
habuit hanc mirabilem & stupendam similis sui
productionem? Habuit ex primo sui ipsius opi¬
fice, & protoarchaeo, nihil autem habuit & ex¬
hausit ex hoc infinito fonte, quin multo perfe¬
ctius & infinito modo, vt infinitus est ipse con¬
ditor, habeat & possideat: Magnum enim est &
mirabile generandi naturae robur cuius occultas
scire artes notasque penitùs habere Dei solius
est, non humani intellectus. Haec mira produ¬
cendi potestas in creatis, arguit aliquatenus il¬
lam infinitam in diuinis generandi potentiam:
Deus enim rerum omnium pater verus pater esse
non potest, quin filium sui similem habeat:
mundus autem hic vniuersus sui similis omni¬
modè esse nequit, nec etiam ille verus filius suus,
nec ipse pater, propriè ex tali filio vocari potest,
nihilominus pater est. Superest ergo, vt filium
habeat sui similem, aeternum, infinitum & omni¬