283
15
Christianus.
vnum & idem in vnico supposito adunatum. Ni¬
hilominus vinculum hoc quod in siccitate salis
radices altas agit & siccum salis, seu Mercurij
dicimus, non est calidum innatum & humidum
primigenium, sed quid distinctum & nomine
separatum & non essentia dissonum ac differens,
à calido & humido procedens, illaque vniens &
vinciens vinculo idemtitatis & vnitatis, in cor¬
pore salis, quod Alchymistae omnes miris tricis,
& aenigmatum nubibus varijs & obscuris occul¬
tarunt, ob mystica quae in sale latent stupenda.
Vnde etiam Alchymistae ita dicti sunt, quod my¬
sterijs succi salis praesint, & mystica salis tractent ,
άλς[/GR[ enim sal est, χύμος succus & mystae, my¬
steriorum praesules habentur. Sali ergo mysterium
magnum maximoque majus, inest: cernimus in
eo calidum innatum, humidum primigenium &
siccum radicale, quod procedit ab actione cali¬
di innati in humidum suum, haec autem actio
nihil aliud est quam amor & vinculum quo si¬
mul copulantur & sibi constituunt illud vnum
homogenium visibile & palpabile corpus.
Si in sale mundi haec mysteria percipiamus,
processionem, vinculum, donum & amorem vt
ita loquar, vndenam sibi vendicauit tantum na¬
turae donum, & tam pretiosum arcanum: nihil
enim à se ipso habet sed quidquid habet, à crea¬
tore & protoarchaeo suo, sumpsit exordium. In
primo ergo istius salis artifice perfectissimè com¬
pleta sunt, quae in sole adumbratum tantum de¬
pingi possunt, decet patrem aeternum, decet fi¬
lium patri coaeuum, amorem impertiri mutuum,
vinculum, donum, spirationem infinitam, aetersunt.
Vinculum
calidi &
humidi pri¬
migenij,
quid.
Alchymista
vnde dican¬
tur.
Attributa
diuina reci¬
proca sunt.