283
32
Alchymista
vt sibi constat, nisi maceriam haberet mundus
incorruptibilem & permanentem, circa quam
fierent generationes, corruptiones & altera¬
tiones, & nisi haec materia formam haberet pe¬
rennem & sibi constantem aequalem & sibi si¬
milem, cuius actionis immensae & omnigenae po¬
tentia educerentur, & aliae rerum innumerabi¬
lium formae, & non ab aliqua alia externa & ad¬
uentitia facultate; quidquid enim est in genera¬
tione rerum naturalium ex intimis est, nec quic¬
quam de foris aduocatur nisi ad fotum vel nu¬
tritionem rei generandae, & adhuc ipsum simile
est & aequale & siquid dissonum habent, altera¬
tur donec simile fiat & aequale. Materia ergo &
forma eorumque vinculum & ligamen indisso¬
lubile, in vnico reperiuntur supposito, incorru¬
ptibilia & semper sibi constantia, vt mundus sibi
constet & perraneat, in quantas noluerit ar¬
chitectus aeternitates. Et vt ciuitatis & vnitatis
diuinae vmbram in hoc speculo naturali conspi¬
ciamus, illiúsque Trinitatis & vnitatis incredi¬
bilem energiam, & immensam agendi faculta¬
tem contemplemur, in diuinis, vt infinita abso¬
lutè habeatur, in naturalibus, vt praegrandis adeo
sit, vt nihil addi possit majus. Quapropter totius
antiquitatis Sophij distinctè sitis hanc rudem
Dei imaginem in Mercurio nostro depinxerunt,
vt legere est apud Orphaeum sic Lyra canentem
"Pan fortis, va fer, omnipotens, antiquior aeuo,
Igneus, Aethereus, terrestris Aquaticus, vnus,
Et varius varijs mutans mortalia formis
Corpora, qui residens vno, cum tempore, throno,
Et
Alimentum
et si dissonum
sit rei nutien¬
dae, alteratio¬
ne fit simile.
Orphoi sen¬
tentia de
Deo.