283
Sal Hebraicè
quod notet &
eius mysteria
ex Haebraica
lingua de¬
sumpta.
Sal Christi
Symbolum.
34
Alchymista
quod potentiam dominationem significat, & si
litteras inuerso ordine collocemus, anagramma¬
tis more dicemus LECHEM, quod panem sonat;
ita vt in verbo Hebraico MELACH, quacumque
volutetur parte, diuinum semper quid notatum
habeamus, quod etiam adhuc medullitùs, Hae¬
breorum Arithmeticus calculus perquisiuit, vo¬
cabulum enim MELACH numero septuagesimo
octauo aequipollet. MEN enim quadragesimo,
LAMED, trigesimo, & HETH octauo numero re¬
spondet, illud totum in vnum coactum septua¬
gesimum & octauum constituit numerum, qui
in nullos alios potest diuidi numeros, absque di¬
uini numinis numero sancto & sacro: diuidatur
si quidem in tres numeros aequales, singulus com¬
stituet numerum vigesimum sextum qui est nu¬
merus sanctus & sacer, magni & ineffabilis te¬
tragrammati IHOVAH. Diuidatur per medium,
trigesimus nonus efficietur numerus, qui res¬
pondet numero nominis sancti & sacri Chuzu;
Si vero in decimas tertias diuidatur partes, sex¬
tus exurget numerus in singulis partibus, hic
autem numerus est numerus vitae totius, & to¬
tius perfectionis, cum totus mundus vitae ple¬
nus sexto completus est die. Si vltimò in sim¬
plices diuidatur vnitates, vnitas quaeque diuinae
essentiae vnitatem nobis suo typo indigitabit, sic
numerus Haebraicus, qui ex vocabulo MELACH
desumitur, nobis occultum salis mysterium cum
vnitate & Trinitate diuina consonum ostendit,
adeò vt non valdè mirum sit, cur sal ab antiquis
sacrum & sanctum existimatum fuerit; nam
veri Dei est imago. Et in facris literis Iesu Christi