283
39
Christianus.
seminis enim est in centro perfici; Sol autem
centum est coeli, ideoque in sole praenitet
spiritus vitae. A solis coelo, in coelum Veneris
compellitur, ibique vites Veneris rapit, hinc
fertur in Mercurij spheram, & Mercurij in¬
duit facultates, ab hac sphaera, in lunae sphae¬
ram protenditur, virtutibusque iunae dotatur,
sic coeli totius ambitum percurrit, & percur¬
rendo virtutes & energias coelestes secum
trahit, vt hinc elementis permisceatur, ele¬
mentorumque virtutes secum etiam alliciat.
Nam ab sphaera lunae, in sphaeram ignis de¬
uoluitur, ibique igneos suscipit characteres,
hinc in Aërem: ab aëre in aquam, ab aqua
in terram delabitur ibique vltimam & inte¬
gram suscipit perfectionem. Sic superiorum &
inferiorum virtutibus & energijs condecora¬
tur, sic coelum gestat humeris suis, sic Atlas
verus est, & tamen Enceladi vrgetur & pre¬
mitur mole grandiori. Vniuersa enim terra,
tanquam proprio & peculiari suo conditur se¬
pulchro, non ad mortem sui, sed ad vitam
rerum omnium: in hoc enim sepulchro Mer¬
curius noster, postquam inferiori indutus est
essentia, cum in ea vigeat mors & corrup¬
tio, mori etiam & corrumpi inferiorum mo¬
re necesse est, ab hac morte & corruptione,
surgit in vitam incorruptibilem ob naturam
coelestem quam incorruptibilem secum gerit, cuius
virtute & energia terreas illas & elementares
radices à lethali mortis amurca vindicat easque
supra coelesti, hoc est, penetranti & subtili valde,
Semen mun¬
di totum coe¬
lum percu¬
rit, & habet
eius virtutes.
Semen mun¬
di quare
Atlas dica¬
tur.
Semen mun¬
di qua ratio¬
ne moriatur.