283
51
Christianus.
coelestis prosapiae, cum & Christi feramus ima¬
ginem, cuius vestigijs inhaerentes non solum quae
coeli, sed & quae Dei sunt nobis competunt; per
Christum enim pater aeternus in veros & legiti¬
mos nos accersiuit filios & alumnos.
Itaque necessitas redimendae lapsae humanita
tis arguit etiam incarnati Verbi mysterium passio¬
nem & mortem cum ab aeterno ita sancitum fue¬
rit, huiusque sacrae sanctionis rudimenta quaedam
explicantur, ex spiritu mundi, qui est istud semen
vitae à natura coelitùs demissum ad conseruanda,
nutrienda fouendaque ea omnia quae producit
& parit ipsa; hic autem spiritus non potest tanto
perfungi officio, quin alimenti veri induat formas
ac proinde alumnorum & filiorum suorum subeat
sortes, & sic sumat visibile & palpabile corpus,
in quo mortis sentiat stimulos, vt inde surgat in
cibum perennem & indesinentem toti naturae,
alioquin natura caduca rueret in nihilum, ni pe¬
tenni & incorruptibili illo fulciretur. alimento,
quo vetera sua, & semiruta monumenta restau¬
rat; sic & nos verè viuere non possumus, & ad
perennem & verè immortalem deuehi & extolli
vitam, quin vita illa verè vitalis coelitùs demissa
viuentium subeat sortem, & fiat caro in qua mor¬
tis torcularia calcet & de morte triumphet, vt
triumphi sui participes facti, per gratiam suam &
misericordiam simus & coeli & bonorum suorum
omnium compotes, vt clariùs videbitur inferiùs
dum sacratissimae Eucharistiae mysteria tractabi¬
mus & eius Symbolum naturale inuestigabimus.
D 2
Necessitas
redimenda
humanitatis,
expostulat
incarnati
verbi myste¬
rium.
Homines vi¬
ta coelesti &
spirituali
frui non pos¬
sunt quin
gratia Chri¬
sti perfun¬
dantur.