283
64
Alchymista
nisi spectare licet ferreum clauum media sui par¬
te, in purum legitimumque aurum conuersum,
oleo quodam Chymico in quod immersa fuerit
pars illa claui.
Fuit autem istud secretum opus, ex spiritus
mundi metallici essentia conflatum; hic si qui¬
dem spiritus, postquam duris & crassis suis ex¬
crementis terreis, se perfectè emungere potest,
idque per mortem & corruptionem suam tandem
nouum sibi comparat corpus subtile & tenue¬
valde, spiritibus turgens, quibus coelum vasis
quo clauditur scandit, iterumque praecipitatur
in terram, fixam claram & mundam, cuius fu¬
sione & liquatione, metalla, impurae propaginis
& leprosae sortis absolutè mundantur, aurique &
argenti subeunt nitorem & splendorem, cuius
perfectionis culmen nunquam attigissent, at vi¬
lissimae metallicae rubiginis labe perpetua conta¬
buissent, ni spiritus ille mundi metallorum om¬
nium pater & primus opifex metallicam induens
formam, illas corruptionis sordes, suo impollu¬
to humore detersisset.
Mirum certe artis Chymicae spectaculum, quo
speculari imò contemplari licet hominum om¬
nium miserandam sortem, qui numquam foeli¬
citatis supremae culmen pertingere possunt, cu¬
ius tamen potiundae gratia nati sunt omnes, ni
ipsemet creator Deus hominum omnium [sic] verus
pater & primus opifex, humanam induat natu¬
ram, mortem patiatur, resurgat, coelumque pe¬
tat gloriae suae, ex quo iterum descendat in ter¬
ras, nec tamen coelos linquens, virtute diuina, &
arcano imperscrutabili in sacro Eucharistiae Sa¬
cramento
Lapis Physi¬
cus ex quo
componatur.
Ex transmu¬
tatione me¬
tallica colli¬
gitur & san¬
ctificatio ho¬
minum.