283
66
Alchymista
rona spinea, claui nigro colore veluti ferreo de¬
libuti visebantur, vestis & toga tanquam sacrum
vexillum hinc prominet, & haec omnia columnae
albissimae in vmbilico floris positae, infinitis san¬
guinis viuidi guttulis conspersae suffultae, omni¬
bus in propatulo erant. Sunt & multi qui iudicis
terris, & iam in quibusdam alijs multis Europae
partibus, in hortulis quorumdam hanc mirabi¬
lem plantam viridem & solo adhaerentem con¬
spexerunt florentem, quae sacratissima redemp¬
tionis nostrae stemmata perfectissimè delineata
omnibus exhibet. Vide iam & contemplare hae¬
reticè vt non solum Deus in penetralibus & in¬
timis naturae secretis, sed etiam in propatulis na¬
turae plantis & floribus, haec sua mysteria pin¬
git, quae tu intimo corde negas adoranda, &
nauci pendis: haec omnia coram Deo, iudicis
accusatoris vices agent, teque pudore quamma¬
ximo confundent, hac mysteria salutis nostrae
vnica subsellia, nec domi nec in eorde habes
depicta, & tamen vbíque terrarum delineata com¬
spiciuntur ad tuam confusionem & opprobrium.
Haec omnia etiam praedicta mysteria quotquot
sunt à Christo celebrata fuere, hac vnica potis¬
simum ratione, vt in Ecclesia sua Eucharistiam
sacram deponeret, vt reliqua omnia in ista sola
nobis essent vtilitati & saluti. Quod in Euange¬
lio Christus firmis & clarissimis verbis asseue¬
rat: qui non comederit corpus meum & biberit
meum sanguinem non habebit partem mecum;
Quasi diceret, veni in mundum naturam serui
induens, passus sum crucem, mortem, sepulturam,
resurrexi à mortuis, coelos ascendi, sedens ad dex¬
teram Patris aeterni. At haec omnia, vt iterum
Mysteria sa¬
cra passionis
vbique depi¬
cta sunt.
Omnia re¬
demptionis
mysteria ad
Eucharistiam
constituenda
contendunt
& vergunt.