283
72
Alchymista
Spiritus sanctus descendit è coelo, super Apo¬
stolos ignei flaminis instar venti & ignis impe¬
tus prae se ferens formas; Spiritus mundi dum
terras petit, mixtaque naturalia afflat, nihil nisi
ventus & ignis est & vitae naturalis flamen. Spi¬
ritus sanctus Ecclesiam Romanam Catholicam
& Apostolicam conseruat viuifico suo & sancto
flamine, viresque eius, virtutes & energias mul¬
tiplicat, & per totum terrarum orbem propagat
& extendit, spiritus mundi vniuersam naturam
tutam & securam fouet & nutrit suo intrinseco
viuifico nectare, eiusque virtutes & proprieta¬
tes, actiones & facultates, mirum in modum mul¬
tiplicat, vnde tot generationes, & noui in dies
ortus. Spiritus sanctus aduentu suo renouauit
vniuersam faciem Ecclesiae, vnde illud. Emitte
Spiritum tuum; & creabuntur, & renouabis fa¬
ciem terrae: Sic & spiritus mundi, aduentu suo,
renouat faciem terrae, veteris hyemis cortex de¬
pellitur, & noua vernaque & viridi cuncta cir¬
cunteguntur pelle, aduentante vere, vbi omnia
spititus mundi copioso afflatu iuuenescunt. Sic
claret omnibus & manifestum est per Alchymiam
spiritum mundi rudem quandam figuram &
imaginem adumbratam secum prae se ferre, qua
possumus mysteria Spiritus sancti, nobis coelitùs
ac diuinitùs à patte luminum & sapientia eiusdem,
& ab ipsomet Spiritu sancto reuelata, quadam¬
tenùs penetrate & percipere, aut saltem fidem
nostram confirmate & hisce naturalibus fulcris
diuino semper afflante spiritu stabilite.
Symbolum &
figura natu¬
ralis Spiritus
sancti.