283
75
Christianus.
humiditas calidi innati censetur foemina, & vera
media pars, generationis terum & ortus minime¬
compos, nisi calido innato tanquam masculo
suo indissolubili nexu connectetur; ideo Lunae
bicornis figura hanc humiditatem connotarunt,
Antiqui, vt mediam calidi innati partem esse hinc
aucuparentur, Philosophiae alumni, & praeterea
vt perdiscerent omnes Lunam coelestem esse ma¬
trem istius humiditatis, vt & calidi innati solem
esse patrem, Luna si quidem coelestis sua virtute
& energia hanc humiditatem fouet, nutrit, alit,
& multiplicat. Experientia ipsa id nobis indicat,
dum plenilunio, omnia conspicimus succo vita¬
li & nectare viuifico turgentiora & pleniora,
quia tunc temporis Luna toto suo orbe lucet &
radiat, qua luce & radio in inferiora humidita¬
tem hanc infundit copiosiorem & perfectiorem:
vbi enim maior inest lux & fortiores tadij, ibi
etiam maior influxus, & copiosior. Influxus au¬
tem coelestis nihil nisi calidum innatum mundi
est, & vitae sublunarium omnium fomes & ful¬
crum, quod absque humiditate innata, radicali &
primigenia imaginari non possumus; sunt enim
ambo indissolubili vinculo connexa, ob quam
rem perfectissimè imo & peracuta diuinae Palla¬
dis arte, Luna bicornis quae in culmine chara¬
cteris Mercurij collocata est humiditatis radica¬
lis & primigeniae symbolum refert.
Siccum autem radicale quod calidi innati seu
Mercurij essentiam integram complet & absoluit
acutissimè, & rectè admodum repraesentatur Cru¬
ce, in infima parte characteris posita, humidum
enim primigenium quod est semen radicale re¬
rum omnium non patitur rerum sublunarium
Humiditas
Mercurij est
mater rerum
omnium, vt
& calor est
omnium pa¬
ter.
Luna humi¬
ditatem Mer¬
curij nutrit,
alit & au¬
git.
Influxus coe¬
lestis quia sit
Crux quid
repraesentet
in charactere
Mercurij.