283
84
Alchymista
indiuisibili constituuntur, compositione, sale
scilicet sulphure & Mercurio, quae in singulis
elementis reperiuntur inuisibilia & inseparabilia;
vnde & singula elementa triangula sunt, vnde
rectè & sapienter admodum Chymicè fatur, in
vno quoque quadrangulo reperiri quatuor tri¬
angula & ex his quatuor triangulis perfectissi¬
mum & numeris omnibus & mensuris absolu¬
tum quadrangulum emergere. Quadrangulus
autem & quatuor isti trianguli conuertuntur ite¬
rum in circulum perfectum, dum haec omnia in
vnicam coquuntur substantiam homogeneam
perfectissimè coctam & absolutè puram ab om¬
nibus heterogenijs partibus vindicatam.
Sic mysticus ille circulus Chymicus reduci¬
tur in quadrangulum, & quadrangulus in cir¬
culum perfectum & numeris omnibus absolu¬
tum mediante cruce, quae in quatuor ramos di¬
stincta, Christum Saluatorem & Redemptorem
nostrum gestans & continens naturae creatorem
& authorem, ea ratione perfectissimum conti¬
nere & coërcere circulum, dici potest, cum Chri¬
stus Deus & homo, creator & redemptor crea¬
turae, rerum omnium perfedtissimus circulus &
orbis omnia continens & coërcens verissimè
predicari possit; haec sunt mysteria crucis quae
characteris Mercurij infimę basi depingitur, tan¬
tum secreti rerum naturalium continens quan¬
tum & toto orbe coërceri potest, rudem quan¬
dam effigiem & primas arcani tanti lineas vobis
tantum hoc in capitulo depinxi, vt qui nasuli
sunt, subolfacere valeant quantum valeat chara¬
cterum Chymicorum explicatio in reserandis
Christus qua
ratione cir¬
culus dici po¬
test.