283
99
Christianus.
fierent, & sic summam illam foelicitatem ad quam
creati erant meritis suis lucrarentur. Iustitia si¬
quidem nullum remunerat absque merito, vt &
poenas nullas imponit absque flagitio: Lucrari
autem ex iustitiae diuinae legibus foelicitatem
aeternam liberum postulat arbitrium, ex quo
pendet amor & odium creatoris, à quo datum
est tale liberum arbitrium; ex amore pendet
meritorium munus; ex odio surgit suppli¬
cium.
Angeli in ipso fere instanti & creationis suae
momenti, miram & vere diuinam habuerunt
intelligendi facultatem, cui Deus diuinitùs ad¬
didit incarnati Verbi mysterij simplicem & nu¬
dam aliquam cognitionem. Eorum quampluri¬
mi in instanti eius cognitionis ira & odio adeò
excanduerunt in ipsum creatorem, vt ipsum in¬
iustum & impium ferè crederent, quod hominem
fieri vellet, decentiùs & praestantiùs illis videba¬
tur Angelum fieri, quàm hominem, ex hac su¬
perba & nimis arroganti conclusione. Lucifer
Angelorum omnium primus hierarcha, se ipsum
supra omnes alios vt pote superior & praestantior
omnibus extullt, in hanc temerariam & insolen¬
tem conclusionem, qua sibi soli tribuit, quae nulli
erant praeter Deo soli tribuenda; qui sequuti sunt
Angelorum hunc arrogantis intelligentiae con¬
ceptum, vnà cum lucifero, haec sibi arrogant, è
coelo detrusi sunt in inferos, vbi condignas sui
delicti persoluunt poenas aeternas.
Peccarunt si quidem hi Angeli grauissimè, in
prima charitatis praecepta, quibus omnibus crea¬
turis mandatum est, diligere Dominum
G 2
Angeli data
fuit simplex
cognitio my¬
sterij incar¬
nationis.
Causa su¬
perbiae An¬
gelorum.
Angeli pec¬
carunt in pri¬
ma charita¬
tis praecepta.