283
101
Christianus.
tur, & id omne perpetuo & aeterno temporis aeuo
confirmatum, & decretum ab ipsomet qui aeui
& temporis perennitates stabiliuit & effecit.
Miseria miserrima fuit Angelis, & inauspica¬
tum infortunium maximum, eorum quorum¬
dam scelus, adamo protoplasto; nam ex eorum
scelete, originem traxit & Adami peccatum, ex
quo quidquid est in mundo mali & mortis pri¬
mordium sumpsit, & totius naturae infirmitates
& calamitates duxerunt exordium, vt ex capite
sequenti de creatione hominis omnibus in pro¬
patulo est: Ex quo colligere possumus, si id ipsum
acutissima mentis lance ponderemus, Angelo¬
rum ordinem Hierarchiam in malos spiritus &
cacodaemones, & in bonos spiritus & endemo¬
nes, distinctam esse, eamque distinctionem &
diuisionem coelitus nobis reuelatam. Deus etiam
Graphicè depinxit in natura ipsa, eiusque notas
non omnino, rudes nobis ipsis inussit. Adsunt
enim nobis, vitae nostrae inseruientes spiritus be¬
nigni, qui vitae ministrant, adsunt & alij maligni
& mali moris qui nocte dieque vitae nostrae insi¬
dias parant & spiritus mortis verè dici possunt,
illi endaemonum imitantur naturam & essentiam
Deo seruientes & ministrantes tanquam totius
vitae verè vitalis principio & fonti, hi vero caco¬
daemonum sequuntur genium, & Deo repu¬
gnant, eiusque thronum, si possibile esset euer¬
tere contendunt.
Mercurius seu calidum innatum mundi, quod
est fons & scaturigo naturalis vitae, quod Deum
ipsum & in superioribus legimus, anologicè re¬
praesentat, id ipsum aptius & conuenientius multò
G 3
A superbia
Angelorum
prodijt Ada¬
mi peccatum