283
109
Christianus.
sunt. Primo quidem quod ex sacratissimis sum¬
mi opificis manibus figulatus sit, ex purissima
limbi parte. Pars autem purissima limbi ex Chy¬
micorum sententia & scientia, est purissima illa
pars Mercurij mundi, quam Chymici salem di¬
cunt, qui calidum innatum mundi & humidum
primigenium vna & simul vnico corporis sui
limpido claustro concludit & continet, ex qua
materia scaturiunt aurum, argentum, & lapides
pretiosi omnes, qui animos nostros pulchritudi¬
ne & lumine splendoris fascinatos retinent; quale
quaesò corpus erat homini & quanta pulchritu¬
dine & speciosa forma praenitebat ceteris ani¬
mantibus ex aurea materia diuina penitus arte,
figulatum corpus, in quod Deus ipse inspirauit
spiraculum vitae aeternae, quae ipsi fuit anima
vetè vinens, certe nihil pulchrius in rerum na¬
tura inferiori excogitari potest. Et firmiter no¬
bis credendum est cum reliquis antiquis pari¬
bus, hominem in creationis suae momento ante¬
quam peccato contaminaretur perfectissimum
& absolutissimum ipsius Dei esse opus, corpus
habere pulcherrimum & prae filijs hominum
speciosissima forma praeditum, cui mens erat
omni scientiarum naturalium & supernaturalium
genere delibuta, Angelicum verè sapiens con¬
ditionem & sortem, fit missimis adeò ac indisso¬
lubilibus connexa cum corpore suo vinculis &
nexibus, vt nullis agentium externorum aut in¬
ternorum viribus dissolui & corrumpi posset. Ita
vt ab omnibus morbis & morte ipsa vendicare¬
tur, propter naturalem hanc & diuinitùs con¬
flatam & compactam harmoniam calidi humidi¬
tione corpo¬
ris.
Quid pars
purissimae
limbi ex qua
homo creatus
fuit.
Homo anter
peccatum
perfectissimum
erat opus
Dei.