283
120
Alchymista.
enim non datur, vllus amoris legitimi & iusti
terminus, quae extraneos illos limites occupant
vitij & perditionis sunt, non amoris, qui intra
cancellos diuinae legis solummodò coërcetur.
Muliebris seu foemineus amor hoc in capite
paulò majus expenditur, quàm postulet foemi¬
nei sexus osorum ratio. Non moramur enim
eorum omnium in eum sexum liuores & inui¬
dias, sed miramur sortem & fatum foeminei se¬
xus, quod amoris summi pelago immergatur, ni¬
hil aliud spiret & afflet, quàm amoris pneuma;
quidquid enim expostulant & capiunt, acriori
amoris stimulo percussae depereunt, quàm pos¬
sint homines amoris vllo impetu ferri, in obie¬
cta quibus ardent: deductae etiam fuerunt mu¬
lieres ex materia per diuinam potentiam, diuina
amoris aura insufflata & turgida. Adam enim in
statu innocentiae, in quo Deus summus illi so¬
ciam dedit Euam totus erat amor, & quae in ipso
erant diuinam & coelestem venerem redolebant,
& ipsemet summus artifex qui diuina prorsus
arte Euam ex Adamo eduxit amor ipsemet erat,
& verus & vnicus cupido coelestis. Non poterat
ergo foeminens sexus tum ex materia ipsa, tum
ex efficiente causa, sortem & fatum aliud sibi
arrogare, quàm amoris ardore perfusum & de¬
libutum. Vnde ex hoc fatali amoris instinctu, col¬
ligere aliqua ratione possumus enatam illam fuisse
noxiale pomum comedendi cupidinem, & ex
effrenata illa pomi illius cupidine, tanquam ex
Erebi fonte mala cuncta nostra emersisse & prę¬
cipuè muliebrium malorum pelagus inundasse
totam & vniuersam muliebre genus: tot enim
Cur pluribus
morbis &
miserijs, mu¬