283
200
Alchymista
& cultus sui lineas, adumbratas tamen depinxit.
Nihil autem in tota natura vt opinor reperiri com¬
tingit, quod figutam & symbolum sacratissimae
Eucharistiae magis exhibeat ac repraesentet, quam
lapis Physicus quem & alij Elixie Arabicum di¬
xere. Is si quidem lapis componitur ex spiritu
mundi quem dicunt Chymici omnes filium v¬
nigenitum naturae: hic autem filius, simplex est
substantia & adeò simplex ac subtilis vt dicatur
spiritus, qui descendens ex ptimo mobili vbi
Deus fontem vitae naturalis posuit in infimum
terrae centrum, occupat totum naturae spatium
suo vitali pneumate, & tandem corpus assumit
elementate & terrestre, in vtero terrae virginis.
Ex quo vtero enatum & eductum hoc nobile
corpus & spiritus moritur & seminatur in terra
sua, ibique multa patitur, variásque subit muta¬
tiones & alterationes, donec tandem exsurgat in
vltimum & supremum perfectionis naturalis
culmen; dequo si naturalia cuncta quae consan¬
guineam cum ipso habent naturam bibant &
comedant, viuunt diutiùs & longiùs, quàm fe¬
rant communes & vulgares naturae leges, & vl¬
timum consequuntur perfectionis naturalis gra¬
dum.
Iam verò nonne christifera Eucharistia Sym¬
bolum quoddam habet cum ipso lapide Physi¬
co, nonne componitur ex vnigenito Dei filio
qui totam & vniuersam naturam occupat, imò
continet, & qui ex sinu patris sui vitae verae, veri
fontis, descendens, in vterum sacratissimae Vir¬
ginis corpus assumpsit humanum & factus est
homo Deus, ex quo vtero eductus mortuus tan¬
Lapis Physi¬
cus Euchari¬
stiam reprae¬
sentat.
Spiritus mun¬
di dicitur fi¬
lius vnigeni¬
tus naturae.