283
218
Alchymista
brachijs expectemus, quae nobis coelitùs praepa¬
rauit Deus, ministrantibus Ecclesiae Romanae
sacris mystis, quorum symbolum & figuras
hoc in capitulo, ex natura ipsa expiscari in votis
est, vt rerum naturalium & supernatur alium har¬
moniam quandam & consensum diuinitùs infu¬
sum in hoc terrarum infimo choro audire va¬
leamus.
Quid ergo in natura ipsa reperiti potest quod
sacros Ecclesiae patres repraesentare queat? nihil
in tota hac rerum serie aptius est & conformius,
vt coelestem hanc & supernaturalem sacerdotum
vim & facultatem nobis quadamtenùs exhibeat,
quam Chymicae artis facultas & potentia; haec
enim vt à natura ipsa rerum magistra inuenta est,
ac data, ad res omnes depurandas, viuificandas,
& emortuas suscitandas, sic non absono ratio¬
nis conceptu & argumento, dicere possumus &
in propatulo confiteri, sacerdotum omnium po¬
tentiam & energiam à Deo ipso rerum omnium
summo magistro, datam esse, & ortum trahere,
qua sacerdotes nos viuificant, sanctificant, &
emortuos verè suscitant.
Sicut Alchymistae totam naturam innouant,
nouam faciunt ac recentem veterem eius corti¬
cem deponunt, & nucleum eius intimum susci¬
piunt ac vsui reponunt; sic sacrae Ecclesiae Ro¬
manae patres, totam & vniuersam fidelium socie¬
tatem & multitudinem innouant nouam faciunt
ac recentem, veterem Adamum tanquam rugo¬
sam & vermiculatam corticem subducunt, ac
animam puram ac piam vitae aeternae germen cu¬
stodiunt & vsibus christianis reponunt. Mixta
Alchymistae
representant
Sacerdotes.