283
222
Alchymista
etiam fructificantem & multiplicantem benedi¬
cere & sanctificare, vt cum sacris Ecclesiae patri¬
bus loqui mihi fas sit. Ob quam rem Sacramen¬
tum matrimonij instituit Christus in Ecclesia,
quod modo lege diuina & Christi voluntate san¬
ciatur, gratiam confert, omnibus qui iugo ma¬
ritali subijciuntur & hisce diuinis nexibus copu¬
lantur, vt prolem generent coelo beandam, &
Christi mandatis & praeceptis obsequendam;
quidquid enim gratiam diuinam confert, bea¬
tum ac sanctum est. Nullo pacto autem ambi¬
gere debemus, quin sacrum matrimonium legi¬
bus Ecclesiae ac normis celebratam gratiam com¬
ferat, ac sanctimoniam. Christi enim opus est &
inuentum, quidquid ex hoc exilit fonte, Deum
sapit & coelum, virtutem & gratiam: qui ergo
secundum has leges & sacra Ecclesiae Romanae
statuta hos indissolubiles sacri matrimonij su¬
beunt nexus foelices admodum ac beati, duram
hanc ac asperam aeui vitam transigere possunt.
Perfunduntur si quidem medo viuunt ex statutis
ac decretis sacri matrimonij legibus, gratia di¬
uina ac benedictione, qua nihil in vita hac dura
ac mortali durum est, asperùm ac insuaue, sed
futurae vitae leues praeparati labores quibus vitam
hanc caducam & fluxam, in aeternam & peren¬
nem commutamus. Qui ex hoc laudato oriun¬
tur matrimonio, sunt veri & filij Dei & sicut
nouellae oliuarum in circuitu mensae patris, ex
quibus oleum exprimitur lucis & gloriae domus
paternae, imò totius prouinciae & regni, in quo
enascuntur. Cuius sacri matrimonij laudes &
encomia persequi velle, non est eloquentis hu¬
Dignitas
matrimonij.