293
21
I0AC. O quid audio! o quid
video! ô quid sentio! Tria enim
mihi nunc contingunt, quae per
omnem vitam meam nunquam fui
expertus. Primo equidem verba
tua mirabiliter dulcescunt in spiri¬
tu meo; deinde autem video faciem
tuam veluti faciem Angeli, & sicu¬
ti stellam matutinam; tum denique
cor meum ira in pectore dilatatur,
ita subsilit & iocundatur: vt nesciam
quid agam, & quo me vertam; &
ecce lachrymae horum omnium
testes vbertim profluunt ex ocu¬
lis meis, vt eas nequeam impedire.
O felix annus! ô beata dies! ô mi¬
sericordia Dei ineffabilis ò gratiae
abundantia! ò quid agam!
DANIEL. Vade, Charissime,
ad cubiculum illud vicinum, & ibi
lachrymis indulge vsque ad sacie¬
tatem; hoc enim erit tibi vtile &
salutare, quemadmodum postea ex¬
plicabo. Ego interim precibus va¬
cabo