293
23
Indigens enim es huius nutrimen¬
ti propter lachrymas copiosius ef¬
fusas: vt cerebrum denuo hume¬
ctetur, foueatur, & confortetur.
Interea dum tu cibo reficeris, ego
tibi incognita explicabo. I. Quod
verba mea dulcedinem crearint in
tuo spiritu, hoc Dei gratia effecit,
vt nempe post longas tristitias re¬
ciperes optatam consolationem.
II. Quod faciem meam vidisti
resplendere instar stellae, in hoc
DEVS tibi significauit, quod ex
me admirabilem sapientiae lucem
sis accepturus. III. Quod cor in
pectore saltitauit, hoc partim fit ex
causa naturali partim ex spiritali.
Quod autem natura in lachrymas
se transfuderit, hoc tibi pro corpo¬
re & anima simul salutare fuit. Sic
enim durissima glacies concepti
męroris fuit resoluta; sic etiam ani¬
ma tua mirum in modum fuit pur¬
gata. Ideoque & ego lubens acqui¬
eui