293
28
optimo reputaui. 4. Consequens
est, vt de via non interrogarim. 5.
Neque de Interprete experto. 6.
Sumptus in principio habuissem.
qui nunc planè decocti sunt. 7.
Preces, prô dolor, ad DEVM in hoc
negotio nullas effudi, sed contra¬
rium feci: quando nunc mihi, nunc
materiae, nunc instrumentis iratus,
quotidianas criminationes & ma¬
las imprecationes vsurpaui.
DAN. Ex hisce cognosco, te fu¬
isse in malo statu, & indignum tan¬
to thesauro. Tu autem agnosce &
lauda misericordiam Dei, qui te ex
diuitijs ad paupertatem deuolui per¬
misit atque ex paupertate perdux¬
it ad bonum Magistrum, qui te di¬
rigat ad feliciorem viam & statum.
Quid enim tibi profuisset aurum
vel argentum, si ab aeterna beatitu¬
dine fuisses exclusus? Veruntamen
vt ordinem doctrinae obseruemus,
scire te oportet, quod duplex sit
Lapis