293
32
nonnihil substitissem, incidi in
rabem quendam Christianum,
virum doctrinâ moribusque ex¬
cellentem: à quo cum plurima au¬
diuissem de regionibus Orientis,
cum eodem in Africam nauigaui,
& inde in Aegyptum, mox in Syri¬
am, Arabiam, Persiam, vsque ad
Indos vltra Gangem. Ita verò me
oblectarunt regiones istae, vt 60.
annis manserim à patria & paren¬
tibus ommino peregrinus. Putasne
igitur, fili mi, saepius mihi memori¬
am occurrisse optimorum paren¬
tum meorum? Sed ego me fortiter
vici, & illos Deo commendaui.
Reuersus autem in Germaniam
omnibus incognitus sum, quo ad
locum natalem; in quo ego laetor
atque exulto. Thesauros tamen In¬
dicos seu Orientales, quos mecum
aduexi, lubens alijs communicabo.
IOACH. Ista me plurimum con¬
solantur, ter quaterque honorande
Pater