38
lustratus.
Cognoscere
enim
suam
vilitatem,
&
è
contra
Diuinam
Maiestatem,
id
magnae
sapientiae
est.
Sed
ad
nostrum
Philosophicum
Lapidem
reuertamur,
quem
du¬
plicem
esse
pronunciaui
de
priore
nunc
agamus,
id
est,
de
mystico,
quem
interpretor
cognitionem
veri¬
tatis,
seu
Fidem
Catholicam.
Haec
enim
duo
vocabula
vnum
eun¬
demque
sensum
habent.
IOAC.
Quid
est
Veritas?
DAN.
Idem
olim
Pilatus
quae¬
siuit
à
Christo,
qui
nullum
illi
re¬
sponsum
legitur
dedisse.
Poterat
enim
dicere,
loannis
14.
"Ego
sum
via,
veritas
&
vita."
Si
tamen
Philo¬
sophicam
definitionem
postulas.
dabo
ex
Aristotele
libro
2.
Me¬
taphysic.
"Veritas
est
adaequatio
ad
intellectum,"
vel
vt
alij
describunt,
"Veritas
est
conformitas
rei
ad
sua
prin¬
cipia,"
siue
vt
quidam
elucidant,
"Ve¬
ritas
est
conformitas
rei
intellectae
cum
obiecta"