293
41
"biscum in aeternum, Spiritum veritatis"
& paulo post; "Ille vos docebit omnia,
& suggeret vobis omnia, quaecumque
dixero vobis. & cap. 15. cum autem ve¬
nerit ille Spiritus veritatis, docebit vos
omnem veritatem." Intellexisti haec
Ioachime fili mi?
IOACHIMVS. Intellexi pater;
atque vtinam ante annos quinde¬
cim haec audiuissem maturius Re¬
ligionis causam considerassem.
go hucusque persuasus fui, Catho¬
licos non intelligere S. Scripturam
nec allegare, sed falsis conceptibus
inniti. Iam vero, vt video, longè ali¬
ter se res habet. Caeterùm quia di¬
xisti de Veritate, dic mihi etiam ali¬
quid de Lapide, sicuti promisisti.
DAN. Adhuc in mystico lapide
versamur, de quo pauca dicam. In
sacris Scripturis Lapis varias habet
significationes; & quia S. Scriptura
est symbolica & aenigmatica, idcir¬
co plerumque per similitudines pro¬
cedit