293
49
disputando circa dubia particula¬
ria, cum praestaret ijsdem in vnico
quasi speculo radiantem totius ve¬
ritatis scholam exhibere, & hoc
pacto praescindere cunctos erro¬
res. Vt autem ego assertionem me¬
am magis confirmem, audiamus
quid DEVS pronunciet per Zacha¬
riam Prophetam cap. 8. v. 3. "vocabi¬
tur Ierusalem ciuitas Veritatis." Quae
verba non debent nec possunt in¬
telligi de metropoli [sic] Indaeorum,
quam Zorobabel ac Neëmias re¬
staurarunt. Nam in ea nati sunt Sa¬
ducaei haeretici, qui pessimis erro¬
ribus fuerunt imbuti; eandem
quoque Romani penitus destru¬
xerunt, & nunc occupant illam
impurissimi Turci. Alia igitur Ie¬
rusalem quaerenda erit mystica ac
spiritualis, quae per veterem Ieru¬
salem fuit praefigurata. Haec est
Ecclesia Catholica, quae in Ierusa¬
lem Iudaeorum coepit initium, &
C
ind¬