293
52
CREDO VNAM, SANCTAM,
CATHOLICAM ET APOSTO¬
LICAM ECCLESIAM.
Haec erit initium & basis cateche¬
ticae nostrae disputationis. Hanc
nullus Lutheranorum ausus erit
reijcere aut refutare: quia deprom¬
pta est ex symbolo Apostolico, &
Concilio 1. Niceno. Vtrumque au¬
tem Lutherani inter fundamen¬
ta dogmatum suorum reposuere.
Nam symbolum Apostolorum ha¬
bent in suo Catechismo, symbo¬
lum vero Nicenum singulis diebus
Dominicis cantant in publico
conuentu ac templo, ijsdem verbis
Latinis, quibus Catholici cantare
solent. Addo, quod in Confessione
Augustana artic. 1. mox appellant.
ad Concilium Nicenum, veluti ad
suae doctrinae fundamentum; &
artic. 7. de Ecclesia multum hono¬
rificè loquuntur:
1. Quod sit vna.
2. Quòd