293
55
DAN. Est in omnibus rebus
quaedam occulta vis, vt aliae alias
non patiantur: & vocatur antipa¬
thia; ita videtur DEVS omnium
haereticorum certam notam nobis
reliquisse, dum illi ab hoc nomine
abhorrent, quod inter veros & fal¬
sos Credentes distinguir. At origi¬
nem huius nominis indagemus.
Primo Credentes sunt dicti Disci¬
puli, Secundo, Christiani, Tertio Ca¬
tholici, & tunc maximè cum Aria¬
ni ac haeretici inualuissent. Nam
Catholici dicebantur ij qui Apo¬
stolicam doctrinam retinebant, &
qui Romano Pontifici eiusque Ec¬
clesiae adhaerebant. Id constat ex
S. Irenaeo, S. Cypriano, S. Hieronymo
& S. Augustino. Perinde igitur fuit
Arianis, vtrum Catholicos an Ro¬
manos appellarent reliquos ve¬
rae Fidei Christianos: vt Victor
ticensis & Gregorius Turonensis testan¬
tur. Audiamus sanctum Ambro¬
sium