293
60
perturbationes, ex quibus agite¬
tur. Vir autem bonus & sapiens
omnia ista dissimulat, Deoque com¬
mittit: quamdiu sibi officium in¬
spectionis ac emendationis non
incumbit. Orat etiam pro omni¬
bus, vt omnes salui fiant: cogitans
homines esse homines, id est, im¬
perfectos & ad malum pronos, ad
bonum verò pigros, plumbeos ac
torpentes. Nihilominus nullus
hinc iustam arripere potest cau¬
sam, vt Ecclesiam Christi contem¬
nat aut derelinquat. Quod vt soli¬
dis rationibus confirmem, quae¬
dam tibi consideranda proponam.
r. Cogita, quod ante Christi,
D. N. salutarem aduentum nulla
fuerit vera Religio in mundo,
praeterquam apud Hebraeos, prae¬
sertim à tempore S. Abrahami Pa¬
triarchae.
2. Quod caeteri populi (si salu¬
tem adipisci voluissent) debuerint
adi