293
66
4. Post reditum ex Babylone
statim illicita coniugia contraxe¬
runt.
5. Sub Graecis & Romanis di¬
dicerunt Gentium sacrilegos ritus.
Qui plura voluerit, legat Pro¬
phetas in vitia illorum declaman¬
tes. Et tamen vt dixi, & iterum di¬
co, non erat alia tunc Religio vera
in orbe terrarum, nisi apud solos
Iudaeos; Nam vt Psalmista canit:
"Notus in Iudaea DEVS, in Israël ma¬
gnum Nomen eius."
IOACH. Admodum ista mihi
placent, & gaudeo me audiuisse:
nam omnia scandala ex animo¬
meo cuanuerunt. Vtinam Con¬
cionatores Catholici saepius talia
ex cathedris proferrent, ac proli¬
xius enarrarent.
DAN. Est apud Philosophos
certa regula, quod non liceat ar¬
gumentari ex abusu ad bonum
vsum. vt e. g. Multi ex vino se in¬
ebri