293
75
aliorum Iudicum in dubijs rebus
exponendis ac determinandis, Deut.
17. Vt igitur tam in docendo &
iudicando veritatem coleret, acce¬
pit hoc memoriale in duobus vo¬
cibus Vrim & Thummim: quae signi¬
ficant Doctrinam & Veritatem. Po¬
pulus autem vt certus esset circa
doctrinam & Iudicium Pontificis;
quasi pro pignore à Deo accepit
infallibiles promissiones in duo¬
bus vocibus Vrim & Thummim.
Haec erat figura futurorum, & Ec¬
clesiam Christi respiciebat, in qua
Pontifex est supremus Iudex om¬
nium controuersiarum: vtpote qui
duos claues à Christo acceperit ad
ligandum vel ad soluendum. Matt.
16. Vna est clauis scientiae, altera
potestatis: in vtraque nihil aliud
nisi Doctrina Veritatis, vel si verba
volumus permutare, Veritas doctri¬
nae, quod idem est. Ita olim apud
Aegyptios Iudex simul & Sacerdos
ex
D2