293
2
Lapidis Philosoph.
INTRODVCTIO.
CHYMICI & Alchymistae
(vt vocantur) magnificas
concrepant laudes de Lapide Phi¬
losophorum: & hunc non exiguis
sumptibus longoque temporis spa¬
cio indagant, & tandem casso la¬
bore aut nunquam inueniunt, aut
admodum rarò. Illi autem, qui
se gloriantur reperisse, de illius ef¬
fectu tria potissimum pronuncia¬
re solent:
1. Quod omnia metalla per il¬
lius tincturam vertantur in aurum.
2. Quod illius pulueres curent
omnes infirmitates, alioquin incu¬
rabiles: vt podagram, calculum¬
lepram, cancrum.
3. Quod huius beneficio & vsu
homo viuat omnino sanus & lon¬
geuus.
Et tamen ex Chymicis illis Ma¬
gistris nec centesimus imo nec mil¬
lesimus vnquam vel vidit vel ha¬
buit