293
Lapidis Philosoph.
14
credis, quia extra illam vagaris:
audi S. Augustinum in psalmum.
147. "Tam nullam haber dubitationem
Ecclesia Christi & vxor Christi: quam
nullam habet dubitationem corpus Chri¬
sti, demonstratum [sic] oculis, contrectatum
manibus discipulorum. Ecce, qui resur¬
rexit à mortuis vtrumque ostendit, osten¬
dit caput, ostendit membra; ostendit
sponsum, ostandit sponsam. Aut vtrum¬
quem mecum crede, aut illud in damna¬
tionem tuam credis."
Cùm porrò Ecclesiam cogno¬
ueris habebis scholam veritatis, im
qua nulla falsitas docetur. Hanc
igitur tam clarè tibi demonstrabo
vt proconscientia tua tibi sufficere
possit. Tu tantummodo fenestram
conscientiae aperias, vt gratiae lux
intrare queat. Sine hac enim luce
in tenebris sedemus & ambula¬
mus. Reducam verò omnia ad 7.
partes.
1. Ad