293
21
Pars Secunda.
PARS IV.
De Titulis Ecclesiae.
1. Considera, quod Ecclesia in
SS. literis habeat varia no¬
mina & titulos honoris; vocatur
enim regnum caelorum Matt. 4. in
quo Christus gerit personam Re¬
gis, & Ecclesia personam Reginae,
Psalmo 74.
2. Vocatur Ciuitas Dei, de qua
gloriosa dicta fuisse asserit Dauid
Propheta Psalm. 86.
3. Dicitur etiam Mons Domi¬
ni eleuatus & sublimis, ad quem
confluant omnes gentes, Isaiae 2.
4. Appellatur vinea Christi, pro
qua operarij conducuntur per to¬
tum diem, id est, omni tempore.
Matth. 20.
5. D. Paulus vocat illam firma¬
mentum & columnam veritatis, 1.
Timoth. 3. alludens forsan ad duas
columnas templi veteris, quae di¬
cebantur Booz & Iachin.
F 2
6. Vo¬