293
26
Lapidis Philosoph.
noclastae, vltra 500. annos Eccle¬
siam varijs modis impugnarent.
6. Schismata etiam diuersis tem¬
poribus Ecclesiam afflixerunt, sed
omnium grauissimum schisma fuit.
Graecorum, qui ab Ecclesia Lati¬
na sese abduxerunt, ideoque sub
Turcica tyrannide grauissimam
seruiunt seruitutem.
7. Quid referam de Sarace¬
nis & Turcis, qui capitali odio fla¬
grant in Christianos, atque Ecclesiae
Catholicae plurima damna intule¬
runt, praesertim post an. Chr. 1454
post inuasum & occupatum im¬
perium Constantinopolitanum!
Sed hunc fortissimum hostem Chri¬
stus D. N suo tempore prosternet.
PARS. VII.
De Gratijs & Charismatibus.
Qvemadmodum in aulis Prin¬
cipum sunt varia cubicula in
varios vsus distributa: ita etiam in
Eccle¬