293
Lapidis Philosoph.
54
S. Scripturae, & inter exercere ope¬
ra poenitentiae ad gratiam Dei su¬
scipiendam. Cùm tandem sacra¬
tissimum tempus Paschale appro¬
pinquasset, Sabbatho Princeps sa¬
cro Baptismate ablutus est, cum
magna solennitate: & die sequen¬
ti accepit SS. Eucharistiam in ipso¬
festo Dominicae Resurrectionis [sic],
candidas verò vestes portauit per
octiduum. veteris Ecclesiae more;
atque in Dominica 1. post Pascha
Sacramento Confirmationis mu¬
nitus est. Patrinus fuit Caesareae
Maiestatis Legatus, à quo Petri
nomen accepit in honorem Prin¬
cipis Apostolorum; Baptista erat
ipse vicarius Christi; cum Principe
baptizati sunt omnes famuli & an¬
cillae, qui ex Iaponia cum ipso ve¬
nerunt. Vxor legitima ad Catholi¬
cam fidem perducta est, & Ponti¬
ficiâ benedictione illi nouiter co¬
pulata. Abdicatae etiam conuersae¬
sunt