293
Lapidis Thilosoph.
58
nomen à Graecis mutuatum est;
Parabola equidem idem est quod
similitudo, & Paradigma idem
quod exemplum: & dicere posse¬
mus, "exemplum similitudinis"; Hoc ge¬
nere doctrinae vsus est Christus in
Euangelio, vt patet ex plurimis lo¬
cis. de X Virginibus, de seminan¬
tibus, de negotiantibus, de nuptijs,
deque alijs rebus; imò de Lazaro &
diuite, an historia sit, an parabola,
inter scriptores disputatur. Para¬
bola igitur non est propriè histori¬
ca narratio, quae realiter facta sit:
sed ingeniosa introductio alicuius
rei, quae aliquando fieri posset aut
potuisset: in qua tamen vel myste¬
ria Fidei, vel morum documenta,
autoccultè insinuentur, aut palam
exponantur. Sicuti etiam aliud est
doctrinae genus, quod fabulas seu
pologos appellamus, quo Aesopus fuit
delectatus: in quo genere bruta
nimantia (vel etiam insensibiles.
crea¬