293
Lapidis Phuojoph.
64
ambulant, & qui hucusque nec
num quidem ex gentilibus conuer¬
tere potuerunt, nec vnquam con¬
uertent. Quam inexcusabilis eris,
ô homo si ad ea caecutias quae De¬
us tam manifestis & publicis indi¬
cijs ostendit, & quasi exporrecto
digito demonstrat Ecclesiam su¬
am, cui credere & obedire debea¬
mus, & quam ille nunquam errare
permittet.
5. Considera, quod in S. Scrip¬
tura Iapones non tantum generali¬
ter insinuentur, sed etiam singu¬
lariter nomine suo exprimantur.
Non enim tantummodo dicit De¬
us: in persona Prophetae sui, Me In¬
sulae exspectabunt, & brachium meum
sustinebunt. Isaiae cap. 5. v. 5. Sed et¬
iam distinctius loquitur, cum ait:
"Mittam ex eis qui saluati fuerint, ad
gentes in mare in Africam & Lydiam
tenentes sagittam: in Italiam & Graeci¬
am & Insulas longè: ad eos qui non au¬
die¬"