293
Pars Quarta
69
cum clarissimis verbis illustrauit,
dicens ad B. V. Mariam: "& vocabis,
nomen eius Iesum," Luc. 1. quae ipsissi¬
ma verba repetijt loquens ad Iose¬
phum titubantem Matt. 1. ita non
deest insignis Scriptor qui hoc Ci¬
uitatis descriptae propheticum no¬
men explicet de vrbe Romana,
quatenus est caput Ecclesiae vni¬
uersalis. Et omnino necesse est, vt,
nomen illud conueniat alicui vrbi,
celebri ac spectabili, quae reliquas
antecellat in orbe Christiano: sed
talis non est praeter Romam, ergo
videtur illi nomen hoc aprissimè
accommodari. Accedit, quod Di¬
uina Prouidentia (quae omnia sa¬
pientissimè disponit) factum sit, vt
Hierosolymae vrbis ac templi prae¬
cipua ornamenta Romam transla¬
ta sint, & in publico triumpho so¬
lenniter circumportata. Nunquid
enim facta quaedam habent voces
suas: praesertim quae Diuinitus or¬
dinan¬
H 2