293
Lapidis Philosoph.
13
enim & ad leuam penetrabis, & semen
suum gentes haereditabit." Quod licet
Apostolorum tempore impleri cę¬
perit, nostro tamen quoque saecu¬
lo fieri videmus. Nam ad dexte¬
ram quasi est India Orientalis cum
regionibus & insulis adiunctis: ad
laeuam verò mundus nouiter reper¬
tus siue India occidentalis; & nunc
peruenerunt Euangelici Praedica¬
tores vsque ad Chinas de quibus
Isaias praedixit cap. 39. "Ecce isti de
longè venient, & ecce illi ab aquilone &
mari, & illide terra australi, siue; a
ferra Sinarum," vt Cornelius vertit,
illustrat, & propugnat. Ad hos¬
ce extremos populos anhelabat
S. Franciscus Xauerius. sed post i¬
psum alij penetrarunt, de quibus
agit Nic. Trigautius in historia Si¬
nensi. Quin etiam cum Ieremia
Propheta cap. 10. gloriari posset
Ecclesia, & dicere: "Argentum inuolu¬
tum de Tharsis affertur, & aurum de
ophaz:"