293
76
Lapidis Philosoph.
licis notis exornat, & haereticos in
terrena substantia corroganda oc¬
cupatos relinquit. Quia enim quę
dam aliquando faciunt opera bo¬
na in eleemosynis erogandis, &
circa iustitiam obseruandam, aut
alia huius generis: mercedem ac¬
cipiunt in rebus terrenis, caeterum
spiritualia caelestiaque praemia Ec¬
clesiae filijs reseruantur, vt non tan¬
tum seipsos saluos faciantur, sed alios
etiam trahant secum, veluti Pisca¬
tores in Sagena plurimos post se
pisces trahunt, de quibus Piscato¬
ribus prophetauit Ieremias cap. 16.
V. 16. & Ezechiel cap. 47. v. 10.
Pars V.
In qua proponuntur.
DVODECIM CONSI¬
DERATIONES.
1. Expende diligenter verba Isa¬
iae cap. 40. vbi ait in persona
Dei: "Leuate in excelsum oculos vestros,
& vi¬