293
Pars Quarta
87
saeculis Gentes quaedam ad Eccle¬
siam sint perducendae; hoc est enim,
"aperientur portae tuae iugiter. 6." Quod
Conuersio Gentium non sit tan¬
tum instituenda in tempore pro¬
spero, sed etiam aduerso: & hoc
est, "die ac nocte non claudentur". Quod
non Gentes solummodo, verum
etiam Reges earum sint ad Eccle¬
siam adducendi. Hoc igitur Isaiae
caput non suffragatur Lutheranis
aut Caluinistis, sed Catholico¬
Romanis.
11. Etsi Ecclesia haec Romana
varias habuerit clades & aduersi¬
tates: ego tamen duas praecipue
considerandas ante oculos ponam,
vnam quam intulit Mahometes &
alteram cuius auctor Lutherus; &
forsan huc oculum Propheticum
coniecit Psalmista dum ait: "Exter¬
minauit eam aper de sylua & singularis
ferus depastus est eam." Psal. 79. loqui¬
tur de vinea Domini per quam Ec¬
clesia