293
Lapidis Philosoph.
92
& fauore non liceat gemmam i¬
stam attrectare, multo minus au¬
ferre. Ita omnino agitur circa lapi¬
dem nostrum, cuius possessor est
Rex potentissimus, a quo opor¬
teat illum humili prece emendicare.
Ad haec melius cognoscenda, scire
oportet, quod triplex sit scala exer¬
citationis spiritualis, seu contem¬
platiuae vitae: quae confistit in le¬
gendo, meditando & orando. Le¬
ctio enim recolligit & pascit men¬
tem, meditatio illustrat & inflam¬
mat, oratio ineffabilibus epulis sa¬
tiat, replet & contentat. postquam
igitur de duabus primis partibus
obiter egimus, restat vt ad tertiam
transeamus. Hanc quia multi ne¬
gligunt, nunquam perueniunt ad
cognitionem veritatis: quantum¬
uis prolixa lectione ac inuestiga¬
tione seipsos crucient ac eneruent.
Quia nobilissimum medium, &
maximè necessarium, vel non vo¬
lunt