293
103
Pars Sexta.
rium, ex ijs quibus Ecclesia vtitur
ante Natalem Christi: quando in¬
troducit Veteres Patres pro ad¬
uentu Messiae suspirantes. Et quo¬
niam haec suspiria multum habent
deuotionis, producent quoque
absque dubio suum effectum non
tantum in te sed in alijs quoque
consolandis. Sunt enim generalia.
Primo igitur supplicas pro te, po¬
stea pro omnibus suspiras.
10. Noli despicere paruulum
exercitium, quia exigua esse non
possunt, in quibus amplissima me¬
rita Christi compraehenduntur. In
hisce equidem meritis latet omne
bonum nostrum, tam gratiae in¬
ternae, quam gloriae aeternae. Chri¬
stus igitur D. N. per vitae & Passio¬
onis suae merita nos purgare, illu¬
strare, & conuertere dignetur, &
tandem perducere ad portum feli¬
citatis supernae.
11. Etsi SS. Trinitas sit indiuisa.
secun¬
I 7