293
125
Pars Septima.
splendor excellit Iudaeorum Tem¬
plum. Haec ita se habere, Deus ipse
calculo suo approbauit. permisit
enim hanc domum secundam va¬
rijs cladibus, ruinis & prophana ra¬
tionibus agitari, vt intelligeremus.
promissa Diuina ei neutiquem
conuenire. Caeterùm ego te, O A¬
nima mea nolo diutius detinere;
id tantum inculcabo, vt in allatis
figuris Ecclesiam agnoscas. Sicuti
enim Rex quispiam sapientiâ sin¬
gulati praeditus aulam suam diuer¬
sis emblematibus exornat: quae ali¬
ud exterius exhibent, aliud mysticâ
interpretatione designant: qualia
fuerunt Hieroglyphica Aegyptio¬
rum: ita Christus Dominus noster
in sacra Scriptura veteris Testa¬
menti curauit depingi aenigmata
quaedam, sub quibus mysteria Fi¬
dei contegerentur.
QVAR¬
K 6