293
136
Lapidis Philosoph.
phetarum oracula plenius intelli¬
gemus: quae profecto ad Ecclesiam
Catholicam toto orbe diffusam ita
propriè accommodare non posse¬
mus. Romana etenim Ecclesia re¬
ctè dicitur mittere Legatos suos
ad Gentium conuersionem, & Prae¬
dicatores ad Insulas longinquas;
similiter Reges populorum con¬
uersorum, sua munera Romam
mittunt, ac semper mittere con¬
sueuerunt: nempe ad vnam Eccle¬
siam supra alias positam, & distin¬
ctam peculiari praerogatiua: alio¬
quin toto orbe terrarum vagari
deberent, ac quaerere cuinam sua
munera tradant: quod esset valde
absurdum. Tu itaque, O Anima
mea, ex hisce consurge in amorem
ac reuerentiam Ecclesię Romanae:
& apud te fixum maneat, quod illa
transierit in locum Hierosolymae
repudiatae. Ad quod si aliud te non
permoueret, moueat saltem praxis
tot