293
140
Lapidis Philosoph.
quare non habeamus in summa
veneratione Concilium generale,
vt illi penitus acquiescamus? Haec
argumentatio mea est simplex ac
recta, quae tamen posset varijs rati¬
onibus dilatari, elucidari ac defen¬
di. Sicut enim in Camera Spirensi
resident viri doctrinae & authori¬
tate ornatissimi, qui omnia dili¬
genter discutiant, maturè inter se
conferant, & tandem lentè pro¬
nuncient: ita multo magis contin¬
git in Concilio generali. Ego per¬
uolui tomos Conciliorum, & ad¬
uerti maximam adhiberi charita¬
tem & longanimitatem priusquam
aliquis ob haeresin condemnetur.
In exemplum adduco nouissimum
Sanct. Concilium Tridentinum,
quod annis 18. durauit. Quibus &
quot vijs cum Luthero actum sit,
Vlenbergius fideliter narrat. Eia igi¬
tur excitare, O Anima mea, & con¬
templare Ecclesiam sub persona¬
Mu¬